147
Ethnophrones,
qui licet Christiani sint, tamen multa observant cum gentilibus, ut dies natalitias, fortunam, fatum, veneficia, astrologiam omnem, auspicia, auguria, expiationes, placationes, sortes prodigiorum, inspectiones et alia id genus multa. Quosdam etiam dies festos graecorum gentilium colunt:
Damascenus
haeres. 94.[1]
148
Aethicoproscoptae
dicuntur quidam, qui in moribus errant et quasdam virtutes vituperant, vitia quaedam laudant:
Damascenus
haer. 96.[2]
149
Parermeneutae
dicuntur, qui divinas Scripturas pro suo arbitratu intelligere volunt:
Damascenus
haer. 97.[3]
Idem nostri egregie faciunt haeretici.
150
Lampetiani
dicuntur quidam, qui authore Lampetio docebant etiam cenobitas libere vivere debere sicut volunt: idque tam in vestitu quam in aliis rebus omnibus. Itaque funditus
tollebant de coenobiis oboedientiam. Docebant etiam non
331r
esse resistendum naturalibus passionibus irae, libidinis etc.
Damascenus
haer. 98,[4]
Concilium Aurelian. 1 cap. 21, Dorotheus in sermone 2 et 6 de oboedientia. Idem Luther.
151 Monothelitae
a.D. 630
e Cyro episcopo Alexandrino et Sergio episcopo Constantinopolitano originem ducunt, ut
Damascenus
haer. 99 refert,[5]
quam haeresin postea Pyrrhus et Paulus Pyrrhi successor auxerunt. Sedit autem Cyrus in throno Alexandrino, ut Onuphrius in Chronico ait, anno Domini 630. Error eorum fuit in Christo esse quidem duas naturas et unam personam, sed tamen non esse nisi unam voluntatem et actionem. Ex quo tamen aperte sequitur non esse nisi unam naturam:
Damascenus,
ibidem,[6]
Agatho papa epist. ad Constantinum IV, Martinus papa in Concilio Romano, Synodus sexta generalis per totum.
152 Maronitae
a.D. 690
secta quaedam est Monothelitarum, ab auctore Marone sic appellata. An aliquid proprii docuerint, nihil certi constat. Bernardus Lutzemburgensis in Catalogo. Hi nunc catholici sunt et in monte Libano degunt.