Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/53

From GATE
This page has been proofread


f. 339r

Anno Domini



re, si tantum verba pronunciet.
44° Suffragia sanctorum frustra implorantur, cum iuvare non possint.
[ Sylvius libro suo cap. 35 habet hos omnes.[1] ]
45° In horis legendis et cantandis frustra teritur tempus.
46° Nullus dies servandus est nisi dies dominicus.
47° Ieiunia ab ecclesia instituta sunt nullius momenti.


197 Adamitae sive Pichardi

1417


haeretici olim a quodam Pichardo, qui ex Gallia Belgica in Bohemiam ingressus, praestigiis quibusdam non parvum virorum ac mulierum numerum ad se traxit, quos nudos incidere iubens Adamitas vocavit: Aeneas Sylvius lib. de origine Bohemorum cap. 41, qui etiam sequentes habet errores:[2]
1° Asserebat se filium Dei esse atque Adam vocari.
2° Homines nudos incedere debere sicut olim primi parentes.
3° Connubia promiscue debere celebrari.
4° Nefas tamen esse iniussu Adae mulierem cognoscere.
5° Omnes homines esse servos praeter eos qui ex Adamitis nascuntur.
6° Non esse liberos qui vestibus et foemoralibus uterentur.


198 Petrus Oxoniensis

in Hispania temporibus Sixti IV aliquot errores docuit, quos tamen, cum ii damnati essent, humiliter revocavit. Vide in Summa Conciliorum in decretis Sixti IV.[3]
1° Peccata mortalia quantum ad culpam et poenam alterius saeculi delentur per solam cordis contritionem sine ordine ad claves.
2° Confessio de peccatis in specie non est de iure divino, sed ex aliquo statuto universalis ecclesiae.
3° Pravae cogitationes ad confessionem non pertinent, sed sola displicentia delentur, sine ordine ad claves.
4° Confessio debet esse de peccatis secretis, non de manifestis.
5° Non sunt absolvendi ulli nisi peracta poenitentia.
6° Papa non potest indulgere alicui vivo poenam purgatorii.
7° Ecclesia urbis Romae errare potest.
8° Papa non potest dispensare in statutis universalis ecclesiae.
9° Sacramentum poenitentiae quantum ad collationem gratiae sacramentum non est alicuius veteris aut novi testamenti.


199 Hermannus Risvick

natione Batavus tempore Alexandri VI Romani Pontificis, cum in multos errores lapsus esset et poenitentia ductus palinodiam cecinisset, ad perpetuas carceres damnatus fuit. Verum cum ex carceribus profugisset, iterum in pristinos errores etiam graviores lapsus est: Bernardus Luxemburgensis in Catalogo.[4]
Hos autem errores habuit:
1° Animam mori cum corpore.
2° Angelos non esse creatos a Deo.
3° Nullum esse post hanc vitam infernum.
4° Materiam primam non esse factam a Deo, sed esse illi coaeternam.
5° Christum fuisse stultum et simplicem hominem, fantasticum et seductorem simplicium, quin etiam damnasse universum mundum et neminem salvasse. Quot enim propter eius evangelium aiebat, occisi sunt!
6° Omnia quae Christus gessit, humano generi et rectae rationi contraria sunt.
7° Moysen non accepisse modo visibili legem a Deo.
8° Fidem nostram esse fabulosam, ut probant, aiebat, nostra scripta et ficta Biblia et delirium evangelii.
9° Evangelium falsum esse, nam qui potuit mundum creare sine incarnatione, potuit etiam sine incarnatione redimere omnes homines. Articulos hos impurissimos et daemone plenos Hermannus iste coram inquisitoribus notariis et testibus ore proprio confessus est. Et postmodum adiecit: »Ego quidem christianus natus sum, sed iam a christianismo descivi quod omnes christianos amentissimos esse iudicem«.
_______________

  1. Piccolomini Historia Bohemica, 35, p. 50-51.
  2. Piccolomini Historia Bohemica, 41, p. 62-63.
  3. Sixtus iv papa Decreta, 378-382.
  4. Bernhardus Lutzemburgus Catalogus, haeretici de litera H, s/n.