6° Rebaptizandos esse homines et quidem capite inverso:
Epiphanius
ibid.
7° Non esse baptizandum in nomine Trinitatis, sed in mortem Christi:
Theodoretus
lib. 4 haeret. fabul.[1]
8° Non esse trinam mersionem, sed unam tantum faciendam.
9° Non esse baptizandum hominem nisi a capite usque ad pectus, nefas vero esse, si aqua baptismatis partes inferiores et execrandas ullo modo tangeret.
10° Dicebant ecclesiae etiam antiquae nihil auctoritatis deferendum esse:
Basilius lib. | in Eunomium.
324r
11° Traditiones non recipiebant: Basilius lib. de Spir. sancto cap. 27. Idem Luther.
12° Martyres non esse colendos:
Hieronymus
contra Vigilant.
77
Eudoxiani,
Theodoretus
lib. 4 haeret. fabul.[2]
78
Psathyriani
et
Cyrtiani
seu
Pytheciani
et
Duliani,
Theodoretus,
ibidem.[3]
79
Metangismonitae
sectae sunt obscuriores Arianorum, quae vel ab auctore, ut tres priores, vel a doctrina quam potissimum sequebantur, ut duae posteriores, nomen acceperunt:
Augustinus
haer. 58.[4]
80 Lucifer
366
episcopus Caralitanus in Sardinia, qui a Liberio papa ad Constantium missus fuerat atque ab eodem Constantio in exilium actus, tandem sub initium imperii [Iuliani apostatae] ab exilio rediit cum Eusebio Vercellensi aliisque sanctis confessoribus, quos Constantius in exilium egerat. Verum cum rediisset propter contentionem quandam cum Eusebio Vercellensi habitam, schisma inchoavit, quod eius sectatores, Luciferiani ab eo appellati, postea auxerunt,
Hieronymus
De viris illustr.
et in
Chron.,
Rufinus lib. 10 cap. 27 et 30.
Horum errores hi sunt:
1° Episcopos ab haereticis creatos aut in haeresin prolapsos non esse ab Ecclesia in pristinum gradum honoris recipiendos. 1, 2:
Hieronymus
in Dial. contra Lucifer.
2° Solam ecclesiam Luciferianam esse veram ecclesiam et reliquam factam esse lupanar. Simile quidpiam Luther.
3° Animas esse ex traduce, quem errorem et D.
Augustinus
haer. 81
dicit Luciferiania a ribui, sed non affirmat, an illi hoc senserint et an sit ille ex-