Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/27

From GATE
Revision as of 17:47, 3 March 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has been proofread


sicut bruchum vel locustam Dei virtutes Moyses appellavit. Sperans autem se ad aliquem episcopatum pervenire posse, cum Arianis se coniunxit ipso Ario adhuc vivente: Socrates lib. 1 cap. 24.


71 Marcellus

326


Ancyrae quae est in parva Galatia episcopus, ut Epiphanius haer. 72, Socrates lib. 1 cap. 24, Theodoretus lib. 2 de haeret. fabul., Hieronymus de viris illustr. [testantur], contra praedictum Asterium scribere volens, visus est permultis in contrariam haeresin lapsus, id est in haeresim suam Sabellianam. Coeternum cum scripsisset ipse ad Iulium papam apologiam, quae apud Epiphanium habetur, et praeterea se in Sardicensi concilio postea purgasset, a Iulio in Sardicensi concilio restitutus est in suam sedem, ut Socrates lib. 2 cap. 11 et lib. 1 cap. 24 [narrat]. Tamen semper est habitus suspectus, ut ex Hilario lib. ad Constant. et Epiphanio haeres. 72 cognosci potest.


72 Eustathius,

336


Sebastae in Armenia episcopus, eodem tempore multos errores in Ecclesiam invexit: Socrates lib. 2 cap. 33.
1° Nuptias prohibuit, 1 et 2: Socrates lib. 1.
2° Carnibus vesci prohibuit.
3° Benedictionem et communionem presbyteri uxorem habentis, quam tamen ante sacros ordines duxisset, declinabat. 3. 4. 5. 6. 7. 8 et 9: Socrates ibid.
4° Ieiuniis ab ecclesia indictis adversabatur.
5° Diebus Dominicis ieiunandum aiebat.
6° Non in templis, sed in privatis domibus contiones recipi volebat, atque ideo templa et basilicas damnabat. Idem nostri haeretici.
7° Habitu quodam peregrino modo philosophorum suos omnes vestiri volebat.
8° Mulieres tondi volebat.
9° In domibus coniugatorum nullas preces fundi docebat. Totam hanc

aeresin Gangrense concilium damnavit. |

323v



73 Photinus

346


Sirmiensis Marcelli Ariani discipulis, episcopus, vir eloquens et doctus eodem temore, Constantino nempe imperatore et Iulio Pontifice iterum haeresin Pauli Samosatheni extinctam excitavit. Docuit teste Vincentio Lirinensi, Hieronymo De viris illustri., Epiphanio haeres. 71, Socrate lib. 2 cap. 24:
1° Deum singulum et solitarium Iudaeorum more confitendum. 1,2: Vincentius Lirin., Epiphanius haer. 71, Hilarius de duabus synodis exponens