tini secutus est et praeterea docuit
1° Omnia pendere ex fato.
Augustinus
haeres. 35.[1]
2° Non esse futuram resurrectionem: Epiphan. haer. 36.
37 Hermogenes.
174
Circa eadem tempora vixit.
Docuit autem
1° Materiam esse Deo coaeternam. Tertullianus De Praescript. et lib. in Hermogenem.
2° In Deo esse unam personam tantum. Eandem haeresim postea Praxeas recepit et postea Noetus et Sabellius, de quibus postea
Augustinus
haeres. 41.[2]
Tertullianus de Praescript. et lib. contra Praxeam.
3° Corpus Domini in solem esse repositum.
4° Daemones esse in materiam refundendos. Theodoretus lib. 1 haeret. fabul.
38 Montanus
175
Phryx, unde Cataphrygae haeretici dicuntur. Extitit temporibus Antonini Pii. In cupiditate primum locum obtinendi capit novam haeresim excogitare: Epiphanius haer. 48, Theodoretus lib. 3 cap. 3 haeret. fabul.
Docuit haec.
1° Spiritum in apostolis fuisse, paracletum autem multa plura in Montano dixisse quam Christus in Evangelio protulit.
2° Montanum esse paracletum et Priscillam ac Maximillam prophetissas eius. Basilius lib. 2 in Eunomium, Eusebius lib. 4 cap. 14 Hystor.,
Augustinus
haeres. 26,[3]
Theodoretus lib. 3 haeret. fabul.
3° Matrimonium dissolvi posse: Eusebius lib. 4 Histor. cap. 17.
4° Tres quadragesimas instituit. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10 Hieronymus ad Marcellam de erroribus Montani.
5° Pepuzam urbem ipsius esse Hierusalem docuit et in ea tres ordines instituit: 1° patriarcharum, 2° levitarum, 3° Episcoporum.
6° Poenitentiam et peccatorum confessionem sustulit, idem Lutherani.
7° Prophetas fuisse correptitios nec scivisse quid dicerent.
8° Secundas nuptias fornicationem esse.
Augustinus
haer. 26.[4]
9° Sanguinem infantum suis mysteriis miscebant, sed hoc ipsi non fatebantur. Hieronymus et Theodoretus ibidem,
Augustinus
haer. 26,[5]
Epiphanius haer. 48.
10° Unam esse tantum personam in divinis: Clemens lib. 4 Strom.
11° Animales esse eos omnes qui eorum doctrinam non sequuntur.
12° Veros martyres esse apud se. Eusebius lib. 5 cap. 15.
13° Rebaptizandos esse eos qui convertuntur: Philaster.