interim indulgentes: Philaster,
Augustinus
Haeres. 62.[1]
49 Antitastae seu Adversarii
haeretici quoque sunt. Solus Theodoretus meminit lib. 1 haeret. fabul. cap.
17.
1° Docent Deum ignotum patrem ipsorum esse.
2° Unum quendam, ab ipso Deo ignoto genitum seminasse
zizaniam | et legem tulisse de non adulterando.
319v
3° Esse iam adulterandum, ut ei resistamus, qui ista zizania seminaverit.
50 Peratae
alii haeretici sunt a Peratio quodam dicti. 1, 2, 3 Theodoretus lib. 1 haeret. fabul. cap. 18.
1° Docent unum esse mundum tripartitum. Primam partem dicunt esse Trinitatem, secundam potentiarum infinitarum multitudinem, tertiam vocant specialem.
2° Ex prima parte descendisse in ultimam quendam hominem triplicis naturae et tricorporem et triplici potestate praeditum et hunc esse Christum.
3° Primam et secundam partem mundi permansuram, tertiam vero perituram.
centuria tertia
Anno Domini
51 Tertullianus
210
vir clarissimus quondam, tandem in haeresim Montani, quam antea expugnaverat, incidit: Hieronymus De viris illustr.,
Augustinus
haer. 86,[2]
Tertullianus de Praescriptione.
Docuit haec:
1° Animam esse corpoream: Tertullianus De carne Christi et lib. de Anima cap. 2.
2° Deus esse corporeum: Tertullianus lib. contra Praxeam.
3° [Secundas nuptias esse stupra.]
4° Animas pessimorum hominum verti in daemones.
5° Animas per traducem prpagari. 1. 2. 3. 4. 5:
Augustinus
haer. 86,[3]
ubi etiam primum et secundum errorem utrumque excusat.
6° Christum mille annorum regnaturum post resurrectionem: Hieronymus De viris illustr. in Papiam.
7° Mariam virginem ante partum fuisse, sed non in partu: Tertullianus De Carne Christi.
8° Poenitentiam post baptismum tantum semel in Ecclesia inveniri, ideoque