f. 320v
Anno Domini
in Genesim et Numer. et Levit.[1]
13° Animas verti in daemones:
Origenes
lib. 1 περὶ ἀρχῶν cap. 5.[2]
Quinta Synodus < collat. 8 > can. 11 damnat Origenem sicut Arrium, Nestorium, etc.[3]
53
Origenes alius
extitit, qui docebat perpetrare peccatum filiorum Iuda cum Thamar, quos percussit Dominus, et praeterea manibus propriis se polluere.
Itaque reiiciebant nuptias et turpissime vivebat:
Epiphanius
haeres. 63,
Augustinus
haeres. 42.[4]
54 Berillus
244
episcopus Bostorum in Arabia docuit Christum non habuisse propriam divinitatem ante incarnationem: postea vero Patris divinitatem in eo fuisse, quae tamen haeresis Originis opera compressa est:
Eusebius
lib. 6 Hystor. cap. 27.[5]
55 Arabes
245
quidam, non diu post animas simul cum corporibus mori et resurgere docuerunt, sed et hos Origenes compescuit:
Eusebius
lib. 6 Hystor. cap. 27.[6]
56 Helscheitae, qui et Sampsei,
246
eodem tempore extiterunt:
Eusebius
lib. 6 Hystor. cap. 28.[7]
Docet vero:
1° Licere fidem ore negare.
Idem Clancularii.
Eusebius,
ibidem.[8]
2° Epistolas Pauli non recipiunt:
Eusebius,
ibidem.[9]
3° Duas feminas adorant:
Augustinus
haeres. 32.[10]
4° Adorant etiam aquam.
4, 5, 6:
Epiphanius
haeres. 53.[11]
5° Christum esse creaturam et habere altitudinem sex miliariorum et latitudinem viginti quattuor.
6° Spiritum Sanctum esse sororem Christi et eandem longitudinem et latitudinem habere.
57 Valdesii
247
docent hominem non posse Deo servire nisi castretur, itaque omnes suos etiam peregrinos vel invitos castrant:
Epiphanius
Haeres. 58,
Augustinus
Haeres. 37.[12]
58
Angelici
angelos colunt:
Epiphanius
haer. 60,
Augustinus
haer. 39.[13]
59
Apostolici
docent hominem non posse salvari, qui non vivit more Apostolorum sine uxore et sine proprietate divitiarum:
Epiphanius
haer. 61,
Augustinus
Haeres. 40.[14]
_______________
- ↑ Origenes In Genesim, I, 11, p. 12-13; In Numeros, I, 3, p. 6-8; In Leviticum, I, 1, p. 280-282.
- ↑ Origenes De principiis, I, 5, 5, p. 192-194.
- ↑ Concilium Constantinopolitanum II (553), Mansi IX, p. 384.
- ↑ Epiphanius Panarion, XLIII, 1, 3, p. II 398. Augustinus De haeresibus, XLII, p. 309.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, VI 33, p. 588.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, VI 37, p. 592.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, VI 38, p. 592.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, VI 38, p. 592.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, VI 38, p. 592.
- ↑ Augustinus De haeresibus, XXXII, p. 305.
- ↑ Epiphanius Panarion, LIII, 1, 7-9, p. 315-316.
- ↑ Epiphanius Panarion, LVIII, 1, 5-7, p. II 358; Augustinus De haeresibus, XXXVII, p. 306.
- ↑ Epiphanius Panarion, LX, 1, 1-2, p. II 379; Augustinus De haeresibus, XXXIX, p. 307.
- ↑ Epiphanius Panarion, LXI, 1, 1. 6, p. II 380, 381; Augustinus De haeresibus, XL, p. 307.