f. 321r
Anno Domini
60[1] Rebaptizantes
248-250
in Aphrica orti sunt, Agrippino auctore, qui D. Cyprianum in episcopatu praecessit. Is enim existimavit Christianos ab haereticis baptizatos esse iterum in Ecclesia baptizandos. Ita refert D.
Cyprianus
in lib. ad Quirinum, D.
Augustinus
lib. 2 de baptismo cap. 8 et 9.[2]
Eandem sententiam postea secutus est D.
Cyprianus
cum Concilio SS. episcoporum supra 80 ut patet ex libro citato
ad Quirinum
et
in libro contra epistolam Stephani et (ad?) Pompeium.[3]
Certe nec Agrippinus nec Cyprianus haeretici fuerunt, nec se ab Ecclesia separaverunt: sed postea eandem sententiam mordibus et pertinaciter Donatistae defendendam susceperunt.
Damnata est haeresis haec a Stephano Pontifice, ut ipse
Cyprianus
testatur ad Pompeium,
necnon
Eusebius
lib. 7 cap. 7,
et contra eam D.
Augustinus
scripsit lib. de baptismo contra Donatistas.[4]
61
Novatianus.
Novatus presbyter Carthaginiensis fuit, Novatianus vero presbyter Romanus < ut patet > ex
Cypriano
lib. 2 epist. 8,
Hieronymo
De viris < illustr. > in Novatianum.[5]
Unde Novatiani sive »cathari« id est »mundi« temporibus D. Cypriani et Cornelii Pontificis.
Exortus est quod desiderio flagraret Romani episcopatus, quem cum non posset assequi, ab Ecclesia se separavit.
Et non solum haeresim condidit, sed etiam schisma fecit.
Is enim primus in Ecclesia Romana schismaticus pontifex post alium pontificem canonice electum a paucis quibusdam episcopus est creatus.
Ita refert
Cornelius papa
ad Gabianum Antiochenum,
et ex eo
Eusebius
lib. 5 Histor. cap. 36.[6]
Hunc eundem, quem
Eusebius,
Epiphanius,
Theodoretus
et caeteri Graeci Novatum,
Latini vocant Novatianum.[7]
Eorum dogma fuit hoc:
Eusebius
lib. 6 Histor. cap. 36,
Theodoretus
lib. 3 Haeret. fabul.[8]
1° Non esse in Ecclesia potestatem remittendi peccata post baptismum commissa:
Epiphanius
haer. 59,
Augustinus
haer. 38,
Theodoretus
lib. 3 haeret. fabul.[9]
2° Non esse homines inungendos chrismate post baptismum:
Theodoretus,
ibid.[10]
Idem Lutherani.
3° Secundas nuptias damnandas:
Augustinus
et
Theodoretus,
ibidem.[11]
4° Rebaptizandos qui ad se ex catholicis veniunt: Cyprianus
epist. ad Iubaianum.[12]
Scripsit contra hanc haeresin multas epistolas D. Cyprianus
et
Ambrosius
2 libros [de poenit.]
et D.
Dionysius Alexandrinus
et alii.[13]
Nota multos decipi circa errores Novatianorum, quod putant eos docuisse non esse ullam spem remissionis post baptismum.
Hoc illi non docebant: sed solum non esse in potestate Ecclesiae illos absolvere. Nam ut patet ex ipsius Novatiani epistola, cuius meminit
Socrates
lib. 4 cap. 28
et
ex epist. 2 lib. 4 et
Cypriani,
maxime hortabantur Novatiani homines ad lachrimas et poenitentiam, sed eos tamen non absolvebant.[14]
62 Noetus et Sabellius
258
eius discipulus (-i?) temporibus Sixti pontificis exorti sunt:
Eusebius Caesariensis
lib. 7 Histor. cap. 5 et 6,
Philastrius.[15]
Noetus vero tantae superbiae fuit, ut se Moysem et fratrem suum Aaronem esse diceret.
Errores eorum hi sunt:
1° Unam esse personam, nomina tria: pater, filius et Spiritus Sanctus.
1, 2:
Hilarius
4 de Trinit.,
Epiphanius
de Haeres. 57 et 62.[16]
Multi sunt hodie in Polonia Sabelliani et alibi ex Sacramentariis.
2° Inde deducebant Patrem esse incarnatum et passum. Unde Patripassiani dicti sunt. 1,2: Augustinus haer. 36 et 41, Theodoretus lib. 3 Haeret. fabul.[17]
_______________
- ↑ 60] Incipit alia manus.
- ↑ Cyprianus Epistolae, LXXI, p. 774; Augustinus De baptismo, II, 11-17, p. 186-190.
- ↑ Cyprianus Sententiae, p. 435-436, 461.
- ↑ Cyprianus Epistolae, LXXIV, 1, p. 799; Eusebius Historia Ecclesiastica, VII 2-3, p. 636-638; Augustinus De baptismo.
- ↑ Cyprianus Sententiae, p. 438; Epistolae, LII, 2, p. 617-619; Hieronymus De viris illustribus, LXX, p. 39.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, VII 8, p. 646.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, VII 8, p. 646; Epiphanius Panarion, LIX, 1, 1, p. II 263; Theodoretus Fabularum, III, 5, col. 405-408.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, VII 8, p. 646; Theodoretus Fabularum, III, 5, col. 405-408.
- ↑ Epiphanius Panarion, LIX, 1, 5, p. II 364; Augustinus De haeresibus, XXXVIII, p. 307; Theodoretus Fabularum, III, 5, col. 405.
- ↑ Theodoretus Fabularum, III, 5, col. 408.
- ↑ Augustinus De haeresibus, XXXVIII, p. 306-307; Theodoretus Fabularum, III, 5, col. 408.
- ↑ Cyprianus Epistolae, LXXIII, 2, p. 779.
- ↑ Cyprianus Epistolae, XLIV, XLV, LII, LV, LX; Ambrosius De poenitentia; Eusebius Historia Ecclesiastica, VII, 5, 1-3, p. 638-640.
- ↑ Socrates Historia Ecclesiastica, IV, 28, col. 537; Cyprianus Epistolae, LV, 28, p. 646.
- ↑ Eusebius Historia Ecclesiastica, VII 6, p. 642; Filastrius Hereseon, LIII-LIV, p. 28.
- ↑ Hilarius De Trinitate, IV, 12, p. 113; Epiphanius Panarion, LVII, 2, 2; 3, 2; LXII, 1, 4, p. 345, 347, 389.
- ↑ Augustinus De haeresibus, XXXVI, p. 306; XLI, p. 308; Theodoretus Fabularum, III, 3, col. 404-405; II 9, col. 396.