Variis caria placet harum partium proportio. Ego cum Recentioribus melioris notae in Munitionibus regularibus, quas Regales seu Regias (Royal) vocant, requiro brevissime sequentia.
Primo. Facies propugnaculi sit subdupla Cortinae, id est, habeat Cortinae medietatem. Secundo. Ala propugnaculi in Quadrato sit subdupla Faciei, id est, habeat similiter Faciei medietatem; in Pentagono sit Faciei subtripla, id est, contineat eius partem tertiam; in reliquis sequentibus Polygonis addantur semper ad proxime praecedentem decem pedes, donec pertingat ad medietatem Faciei; quod fit in Enneagono seu Nonangulo Munimento, et in omnibus sequentibus. Tertio igitur, Cortina in Tetragono et sequentibus omnibus Polygonis assumatur pedum 480, et consequenter Facies pedum 240; unde Ala propugnaculi in Tetragono erit pedum 60, in Pentagono pedum 80, in Hexagono 90, in Heptagono 100, in Octogono 110, in Enneagono seu Nonangulo ac sequentibus 120.
Haec si supponantur, et illorum magnitudini proportientur partes reliquae, per calculum Trigonometricum repertae, omnia belle cohaerebunt, nec quidquam Axiomatibus praedictis contrarium committetur. Nam Primo, Ala cortinae semper erit maior medietate Cortinae, ideoque e medio Cortinae puncto videri uno obtutu poterit utriusque propugnaculi Facies et Ala; quod unice nunc a Polemicis Architectis desideratur. Secundo, Gollum semper erit longius centum pedibus, adeoque Propugnaculum sufficientem nanciscetur amplitudinem. Tertio, Defensio stringens nunquam excedet pedes quingentos, atque adeo partes omnes ab omnibus sclopeti manualis ictu defendi poterunt. Quarto, Ala propugnaculi in Munitionibus omnibus satis evader longa, excepto Quadrato, in quo sine insigni elongatione Defensionis stringentis, et Alarum Cortinae diminutione, elongari ultra 60 pedes non potest, ut consideranti patet. Nam si ad decem solum pedes elongaretur, fieretque pedum 70; Ala Cortinae ultra 36 pedes decurtabitur, et Defensio stringens ultra 40 pedes prolongabitur.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/357
From GATE
Revision as of 15:44, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has not been proofread