Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/358

From GATE
This page has been proofread
§. III.

Linearum calculatio in Quadrato. His praesuppositis, tandem ad linearum praecipuarum, quae in Munitionum Regularium Delineationibus occurruat, calculum Trigonometricum pergimus cum Nicolao Goldmanno, a Quadrato incipientes. Quam autem ratione in Quadrato procedimus, eadem in omnibus reliquis procedendum est, dum modo supponantur, quae in illis supponenda diximus. Itaque

Primo

Ad inveniendas H G, & G C, consideretur triangulum rectangulum H G C, in quo omnes anguli sunt cogniti, & latus H C, assumptum pedum 240. Ex his reliqua latera H G, & G C reperiuntur per finus; H G quidem si fiat, ut finus totus ad H C, ita sinus anguli H C G ad aliud; G C vero, si fiat, ut finus totus ad H C, ita sinus anguli C H G ad aliud.

Operatio pro linea HG

Sinus anguli H C G gradum 75 est 96593
Hic multiplicatus per latus H C 240 000(3)
Producit 23182320000
Hoc divisum per finum totum 10000
Producit latus H G 231823 (3)

Operatio pro linea GC

Sinus anguli G H C gradum 25 est 25882
Hic multiplicatus per latus H C 240 000(3)
Producit 6211680000
Hoc divisum per finum totum 10000
Producit latus G C circiter 62117 (3)

Secundo

Ad invenienda A F, & C F, consideratur triangulum rectangulum C A F, in quo omnes anguli sunt cogniti, & latus A C datum pedum 60. Ex his latus A F per Tangentem, & C F per Secantem anguli A C F reperientur; A F quidem, si fiat ut sinus totus ad C A, ita Tangens anguli A C F ad aliud; C F vero si fiat, ut sinus totus ad latus C A, ita Secans anguli A C F ad aliud.