Page:FC 1042.djvu/324

From GATE
Revision as of 09:54, 18 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 154v



tis [multis] modis mali[1] habentes nescire representare miserias suas ipsi Deo, ac sanctis eius, sed semper recurrere ad humana remedia, et temporalia in quibus non est salus. effundere corda afflicta coram Deo, etc. Effundamus ergo semper coram illo corda nostra afflicta, quia ipse laborem, et dolorem considerat, ponderat, et poenitus[2] novit aestimare qualis, et quantus sit.

In festo sanctae Apolloniae ego inveni satis bonam devotionem applicando missam ad eam personam, quecumque[3] sit in mundo, quae maxime omnium optat[4] praecibus[5] Ecclesiae iuvari[6]. Optavi quoque liberationem a poenis[7] purgatorii ei animae quaecumque sit, quae iustissime omnium de me conqueri possit, et maiori iure exigere orationes meas. In hoc eodem die Sanctae Apolloniae ego habui memoriam quamdam, quod dum essem parvulus, solebam ego[8] orationem quandam leggere[9] de hac sanctissima Virgine,

_______________

  1. mali] mala MF
  2. poenitus] penitus MF
  3. quecumque] quaecumque MF
  4. optat] optet MF
  5. praecibus] precibus MF
  6. iuvari] adiuvari MF
  7. poenis] penis MF
  8. solebam ego] ego solebam MF [p. 614]
  9. orationem quandam leggere] legere orationem quamdam MF