f. 100v
servire patribus novi Testamenti[1] in spiritualibus.
secundum carnem idque in officiis, et ministeriis corporalibus, patribus autem novi Testamenti qui servierunt Christo, et
ipsi[2]
nobis quodam modo
servierunt[3]
in ministeriis spiritualibus his inquam ego
optabam[4]
ex[h]ibuisse omnia officia circa res
spirituales[5].
Item[6]
die Sancti[7] Evaristi Papae et Martyris[8] dum sur[r]exisssem circa horam
3am[9]
post mediam noctem ego inveni multam devotionem, in bona voluntate, et in multis piis desideriis quae mihi suggerebantur ad
ora pro proximis.
orandum pro necessitatibus proximorum,
et[10]
in generali commemoratione circa Christianos[11], circa Iudeos[12], circa Turcas[13], et Gentiles[14], circa
hereticos[15],
et circa mortuos veniebant in mentem variae
affectiones[16]
hominum
infirmitates[17],
obstinationes desperationes
fletus[18]
fames pestes angustiae, etc. pro quibus mihi suggerebatur
Christus Redemptor Consolator.
Christus redemptor Christus consolator
_______________
- ↑ Testamenti] testamenti MF
- ↑ ipsi] ipsum MF
- ↑ servierunt] genuerunt MF
- ↑ optabam] optassem MF
- ↑ spirituales] add. etc. MF
- ↑ Item] In MF
- ↑ Sancti] sancti MF
- ↑ Papae et Martyris] papae at martyris MF
- ↑ 3am] tertiam MF
- ↑ et] om. MF
- ↑ Christianos] Christianos MF
- ↑ Iudeos] iudaeos MF
- ↑ Turcas] turcas MF
- ↑ Gentiles] gentiles MF
- ↑ hereticos] add. item MF
- ↑ affectiones] afflictiones MF
- ↑ infirmitates] add. peccata MF
- ↑ fletus] add. clades MF