Page:FC 1042.djvu/277

From GATE
Revision as of 20:27, 15 June 2026 by Paulina Hampel (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 131r



fit ut homines sibi invicem claudant[1] corda sua et quibus fieri solet Alter alterum nescit supportare. ut alter alterum[2] nesciat supportare, aut dum non supportandum est ipsum nesciat nec[3] velit corripere, sed magis velit omnino dividi propter illam cogitationem[4] illius spiritus devotionis[5]. Hic rogabam ex animo Angelos Hominum custodes, et omnes alios ut cum Christo dignarentur nobis nasci, et ita de sanctis Dei hominibus, aut[6] mulieribus aut animabus in coelo regnantibus. Idem quoque optabam de his qui sunt in hac vita, utpote quod et ipsorum quilibet saluti sue[7] et omnium proximorum nasceretur, hoc est nunc inciperetur[8] ex animo se totum ordinare et referre in utilitatem omnium proximorum primo spiritualem, deinde[9] corporalem. In missa dum legerem verba de dilectione Iesu erga Ioannem ego sensi magnum quoddam desiderium amandi et honorandi ipsum

_______________

  1. caludant] claudan MF
  2. alterum] alterutrum MF
  3. nec] neque MF
  4. cogitationem] agitationem MF
  5. devotionis] divisionis MF
  6. aut] ac MF [p. 594]
  7. sue] suae MF
  8. inciperetur] inciperet MF
  9. deinde] add. etiam MF