Page:FC 1042.djvu/178

From GATE
This page has been proofread



f. 81v



favorem preces effundere, et[1] optabam quoque ex animo, ut illo singulari sacrificio[2] excusari possem ab illis culpis quascumque ego contraxero, et[3] quod pro posse, et secundum opportunitatem[4] excusem fratres meos in orando, obsecrando, gratias agendo[5] pro ipsis, et pro illis quibus ipsi tenentur. Post communionem ego sensi magnum desiderium, sicuti quoque senseram in die praecedenti post eumdem actum, ut Christus[6], quem sumpseram includeret me totum secum inter[7] me ipsum[8], et cooperarer in mei ipsius redemtione[9], quam quaerebam[10] quoque, ut ipsi[11] sub quo sunt infiniti modi essendi, saltim[12] accidentaliter[13] dignaretur Renovari esse vivere, et operari. renovare in me ipsum meum esse vivere, et operari[14], ut novo

_______________

  1. fauorem ... et] om. MF
  2. sacrificio] add. ego MF
  3. et] eo MF
  4. opportunitatem] non MF
  5. agendo] add. et postulando MF
  6. Christus] Xpus MF
  7. inter] intra MF
  8. ipsum] add. ut ei cohabitarem MF
  9. redemtione] reedificatione, reparatione, etc. MF
  10. quam quaerebam] Petebam MF
  11. ipsi] ipse MF
  12. saltim] saltem MF
  13. accidentaliter] accidentales MF
  14. operari] operare MF