f. 25v
Spiritus Sancti. petebam ut dignaretur esse mihi in Deum[1] et efficere gratia sua, ut ego deinceps sim ipsi in servum cum omni timore, a Spiritu Sancto ego petebam ut ipse esset mihi in magistrum docens me esse discipulum pro his autem impetrandis cum magna devotione impetrabam[2] auxilium ad intercessionem electae filiae Dei[3] Ancillae[4] Iesu Christi, et[5] matris[6], et discipulae Spiritus Sancti quae fuit Virgo[7] Maria cui facile est apud Deum impetrare omnia supra[8], desiderabam etiam ut ipsa doceret me[9] verum modum essendi filium, servum, et discipulum ad ipsius exemplum, et qui[10] et[11] fuit ipsa[12], quomodo Iesus Christus fuerit suus filius, servus et discipulus, sicut[13] et[14] quomodo fuerit humilis, talisque qualem convenit esse in quolibet trium modorum dictorum essendi.
Item extendendo[15] hanc materiam cogno=
_______________
- ↑ Deum] dominum MF
- ↑ impetrabam] implorabam MF
- ↑ Dei] add. Patris MF
- ↑ Ancillae] ancillae MF
- ↑ et] ac MF
- ↑ matris] Matris MF
- ↑ Virgo] virgo MF
- ↑ supra] supradicta MF
- ↑ doceret me] me doceret MF
- ↑ qui] quia MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ fuit ipsa] ipsa scit MF
- ↑ sicut] scit MF
- ↑ et] etiam MF
- ↑ extendendo] add. ulterius MF [p. 512]