f. 208v
dum [mundum] et
ablutum[1]
Corpus
meum ab omni sorde
peccati[2].
Per votum Paupertatis, ut possim esse Purus ab omnibus
interioribus[3]
mundanis, et imprimis ab omni Intentione habendi.
Per votum obedientiae, ut possim fieri instrumentum aptum ad omne opus bonum exequendum[4] cum diligentia; faxit igitur
Deus[5]
Iesus, ut sim
mundus[6],
Purus, et fidelis in omni dispensatione mihi credita, et credenda.
Mundus inquam in Corpore, et in externis animae, purus in
internis[7]
spiritibus, et fidelis in operibus.
In die Sancti Anacleti Papae, et Martyris, dum essem celebraturus missam,
ac[8]
propter hoc iturus ad
monasterium[9]
Sancti Augustini, ego habui quandam[10] considerationem pro adiuvanda Intentione mea, quae erat
celebrandi[11]
ad petitionem Prioris Illius
Commentus[12];
consideratio autem fuit, ut ego acciperem id, quod est facere aliquid nomine
_______________
- ↑ ablutum] ablutus MF
- ↑ meum ... peccati] aqua munda MF
- ↑ interioribus] intentionibus MF
- ↑ exequendum] exsequendum MF
- ↑ Deus] om. MF [p. 662]
- ↑ mundus] add. et MF
- ↑ internis] intimis MF
- ↑ ac] et MF
- ↑ monasterium] add. fratrum MF
- ↑ quandam] quamdam MF
- ↑ celebrandi] celebrare MF
- ↑ Commentus] conventus MF