Page:FC 1042.djvu/418

From GATE
Revision as of 09:29, 22 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 201v



ut in terra appareat gratia Dei per Iesum Christum ad pacem animarum viventium; et haec Domino[1] sunt iuxta illum Hymnum angelicum: "Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus Bonae Voluntatis"[I].

Alia die infra octavas Sancti Ioannis dum audirem confessionem generalem cuiusdam personae ego accepi magnam quamdam devotionem[2] circa id quod est facere misericordiam in proximos vivos, ac mortuos, ita ut haec cogitando inciderim in lachrimas, et tamen adhuc advertebam ad confessionem mei Penitentis[3]. Facere misericordiam ad eam inveniendam. Intellexi quoque in hoc discursu quam efficax medium est[4] ad inveniendam erga nos Dei Misericordiam[5], et quam facile sit habere Deum gratis datorem, si gratis nos, et nostra ipsi dederimus, si etiam circa opera misericordia[6] corporalia fuerimus misericordes, Deus nobis redditur[7] in talibus misericors, et etiam in spiritualibus. Efficacius autem apud Deum meremur misericordiam spiritualem, si exercemus[8] nos[9]
_______________

  1. Lc 2,14

_______________

  1. Domino] duo MF
  2. devotionem] cognitionem MF
  3. Penitentis] poenitentis MF
  4. est] esset MF
  5. Misericordiam] add. facere misericordiam MF
  6. misericordia] misericordiae MF
  7. redditur] reddetur MF
  8. exercemus] exercemur MF
  9. nos] om. MF