Page:FC 1042.djvu/369

From GATE
This page has not been proofread



f. 177r



ut nos[1] discamus vivere vitam spiritus[2] a Corpore, non miseram illam, quae est in male cogitando, memorando, operando[3], sed contrariam illam, scilicet, quae sentitur per tres ipsius animae potentias, memoriam, voluntatem et intellectum.

In die Sancti Gregorii[4] Martiris dum dicerem Missam in Ecclesia Sancti Christophori, et facerem memoriam cuiusdam animae tunc recenter[5] defunctae, cuius depositionis dies primus celebrabatur, ego sensi magnam consolationem, in quadam viva apprehensione glorificationis animarum per Christum faciendae: particulariter sentiebam illam Christi liberalitatem quam ostendit suis super operibus suis, quae fecerunt reddendo praemia cuique[6] secundum[7] opera sua, quae fuerint in fide ipsius, non poterit enim non magnum esse praemium cuilibet operi facto[8] in gratia, eorum namque quae non fuerunt facta in gratia Christi, nul=

_______________

  1. nos] add. iam MF
  2. spiritus] add. separati MF
  3. operando] appetendo MF
  4. Gregorii] Georgii MF. The handwritten manuscript definitely says "Gergorii" here.
  5. recenter] recens MF [p. 633]
  6. cuique] unicuique MF
  7. secundum] iuxta MF
  8. cuilibet operi facto] cuiuslibet operis facti MF