Page:FC 1042.djvu/210

From GATE
Revision as of 15:51, 14 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 97v



omnia suo ordine ut non confundantur[1] in ordinatione operum nostrorum verborum neque cogitationum, aut desideriorum. In hoc mense[2] die quodam[3] cum[4] agerem in quodam castro, et opido[5] apud dominum Spyrensem, et surrexissem media nocte ad orationem ego incidi in quaedam colloquia ad Deum et Beatam[6] Virginem, et Sanctos[7] pro illo populo quantum ad vivos, et quantum ad defunctos, et hoc magna cum devotione ac[8] multis lachrimis[9] discursus autem qui tunc mihi[10] dabatur erat circa recognitionem universalem eorum[11] quae ego advertebam[12] recepisse illum Populum[13] petendo veniam nomine omnium agendo gratias in omnibus, et petendo varias gratias dolebam propter defectus optabam, ut omnia quae mihi Deus per se, et per Sanctos[14] suos operatus fuerat, et adhuc operabatur, recogno=

_______________

  1. confundantur] confundamur MF
  2. mense] add. Octobris MF
  3. quodam] quadam MF
  4. cum] dum MF
  5. opido] opidulo MF
  6. Beatam] beatam MF
  7. Sanctos] sanctos MF
  8. ac] et MF
  9. lachrimis] lacrymis MF
  10. tunc mihi] mihi tunc MF
  11. eorum] [beneficiorum] MF
  12. advertebam] animadvertebam MF
  13. Populum] populum MF
  14. Sanctos] sanctos MF