f. 92v
In die quo celebravi officium sancti
Marii[1] Papae[2] et Confessoris[3]
ego[4]
multa[5]
desideria Sanctorum adimpleri nostris temporibus.
sentimenta desideriorum
habui[6],
et
inter caetera desiderabam, ut omnia desideria, quae ipse beatus
Marius[7]
habuit super salutem non solum Germanorum[8], sed omnium
fidelium[9],
adimpleantur in nostris temporibus; idem quoque rogabam, ut contingeret circa
omnia[10]
aliorum sanctorum desideria, ut sic tandem magis universaliter adimpleatur dictum illud:
"Desiderium animae eius tribuisti
eidem[11]"[I],
dum non solum desiderium, in quo nunc gloriose vivit quilibet Sanctus[12],
videat[13]
adimpletum, sed etiam quodlibet pium, et sanctum, quod ipse in vita habuit erga honorem Dei, et salutem animarum.
Eodem die ego habui aliud quoddam desiderium dum essem celebraturus
missam[14],
ut Deus dignaretur acceptare tale sacrificium
desiderium fructus spiritualis.
ad tantum gradum fructus spiritualis pro hac civitate Spirensi,
quantum[15]
possit[16]
esse ille fructus, quem si
hic[17]
usque
_______________
- ↑ Ps 20,3
_______________
- ↑ Mariis] Marcii MF
- ↑ Papae] papae MF
- ↑ Confessoris] confessoris MF
- ↑ ego] add. inveni MF
- ↑ multa] add. optima MF
- ↑ habui] om. MF
- ↑ Marius] Marcus MF
- ↑ Germanorum] germanorum MF
- ↑ fidelium] add. dum viveret MF
- ↑ omnia] add. omnium MF
- ↑ eidem] ei et add. etc. MF
- ↑ Sanctus] sanctus MF
- ↑ videat] videatur MF
- ↑ missam] add. videlicet MF
- ↑ quantum] quantus MF
- ↑ possit] posset MF
- ↑ hic] hinc MF