Page:FC 1042.djvu/199

From GATE
Revision as of 11:34, 12 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 92r



et naturae[1], sicut ipse cibus materialis panis, et vini Sanctissimum Sacramentum cibaret animam. cibat, et nutrit ipsam meam carnem et corpus animae meae.

In die Sancti Cenobii[2] Confessoris[3], atque Pontificis[4], dum cogitarem circa processum vitae, et mortis[5] Christi Domini nostri, venerunt mihi in mentem quaedam colloquia cum quadam teneritudine spiritus, ubi dicebam: mors Christi vita mea, labores Quies. O Iesu Christe tua mors sit vita mea, et in tua morte sciam vitam invenire, tui labores sint quies mea, tua debilitas humana sit mea fortitudo, tua confessio[6] sit mea gloriatio, passio, delitiae, confessio[7] gaudium, et tua humiliatio[8] sit mea exaltatio, et in summa In malis Christi sint cuncta bona mea. in malis tuis, cuncta bona mea, tu enim mihi[9] Domine vitam, quae in mortem tendebat absque remedio reparasti, et mortem, quae semper duratura videbatur, et nunquam solvenda, destruxisti.

_______________

  1. naturae] nutrire MF
  2. Sancti Cenobii] sancti Cerbonii MF [p. 562]
  3. Confessoris] confessoris MF
  4. Pontificis] pontificis MF
  5. mortis] add. Jesu MF
  6. confessio] confusio MF
  7. confessio] tristitia MF
  8. et tua humiliatio] in tua humiliatione MF
  9. mihi] mi MF