Page:FC 1042.djvu/438

From GATE
Revision as of 12:08, 23 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 211v



detinebantur[1] a consequutione[2] illius gloriae perfectae Dei, et ipsa Virgo et multi, aut plerique omnes alii Sancti a variis desideriis ad quae faestinabant[3]; unde fiebat, ut non sanarentur[4], nec possent sanari[5], donec apparitura esset gloria Dei[6] etc.[7]

Alia vice[8] in die, in[9] quo celebrarem[10] officium Sanctissimorum Martirum Processi[11], et Martiniani, ego habui satis utilem considerationem circa quinque plagas Christi, et hoc[12] mihi incidit ex aspectu imaginis ipsius Crucifixi, dum[13] considerabam eas plagas manuum, et pedum, quasi quae me admonerent, esse nobis maxime Insistendum circa perfecto bene operandi et bene desiderandi etc. insistendum circa profectum bene operandi, et circa profectum bene desiderandi, sic ut operibus[14] affectibus laboremus. Item[15] simus diligentes, ne[16] timeamus pati ambulando, et peregrinando pedibus nostris sed potius ita vivamus, ut tamen[17] in manibus et pedibus appareant vestigia laborum sicut Paulus dicit de toto corpore suo:

_______________

  1. detinebantur] add. et retardabantur MF
  2. consequutione] consecutione MF
  3. faestinabant] festinabant MF
  4. sanarentur] satiarentur MF
  5. sanari] satiari MF
  6. gloria Dei] Dei gloria MF
  7. etc.] om. MF
  8. vice] add. id est MF
  9. in] om. MF
  10. celebrarem] celebrabam MF
  11. Sanctissimorum Martirum Processi] sanctorum martyrum Processus MF
  12. hoc] om. MF
  13. dum] om. MF
  14. operibus] add. et MF
  15. Item] add. ut MF
  16. ne] nec MF
  17. tamen] tandem MF