Page:FC 1042.djvu/439

From GATE
This page has been proofread



f. 212r



"Ego stigmata Christi[1] in corpore meo porto"[I]. Circa plagam lateris ego hoc notavi, quod[2] ipsa facta est[3] post mortem Christi et[4], quod[5] iam omnibus Christi maeritis[6] accumulatis sanguis ille[7] emanavit[8] nobis, cum aqua, qui secum portaret consu[m]matum pretium meritorum Christi, Simus mortui ad gustandum interiora dona ad perfectum cordium salutem. simul autem ut doceamur, quia nisi mortui fuerimus, nos[9] poterimus gustare illa interna dona, quae sunt ad perfectam cordium salutem; primum ergo nobis fuerunt aperti fontes thesaurorum manuum, et pedum, ante mortem et postea thesauri dextri lateris, et[10] viscerum. Circa hoc tempus[11] accepi praeceptum obedientiae, qua me oportuit[12] recedere de Colonia in Portugallum[13], ad quam profectionem ego me accinxi in mense Septembris[14]. Veni ante[15] Antuerpiam et dum non possem navigare rediens Lovanium incidi in febrim tertianam, quae me detinuit fere[16] tres[17] menses
_______________

  1. Gal 6,17

_______________

  1. Christi] Domini MF
  2. quod] add. videlicet MF
  3. est] fuerit MF
  4. et] ut consummatis omnibus etMF
  5. quod] om. MF
  6. maeritis] meritis MF
  7. ille] add. tandem MF
  8. emanavit] emanaret MF [p. 665]
  9. nos] add. non MF
  10. et] ac MF
  11. tempus] add. ego MF
  12. me oportuit] oportuit mihi MF
  13. Portugallum] Portugalliam MF
  14. Septembris] Septembri MF
  15. ante] autem MF
  16. fere] ferme MF
  17. tres] duos MF