f. 198v
oculi considerarentur, pax maior inveniretur; et si
talia[1]
sic reperta promoverentur, maior fructus fieret
etc.[2]
In festo Sancti Albani Martyris, quod solemne est Maguntiae die
xxi Junii, ego celebravi missam in summo altari ecclesiae Sancti Albani, super quo expositae erant variae reliquiae Sanctorum corporum
ultra caput[a]
capsulam corporis eiusdem Beatissimi Martyris.
Inibi ego recepi multam
consolationem[3],
considerando tam longas peregrinationes huius Martyris et quod ipse venisset tempore Arianorum ut moreretur pro Maguntinis.
In hoc ego animabar, et spem bonam
accepi[4]
ad fructum faciendum in tempore istarum
haeresum luteranorum[5]
etc.[6]
quae hanc Germaniam totam prope everterunt, quae hereses nihil aliud sunt, quam recessus ab Ecclesia Cattolica, ut unusquisque
contra[7]
disciplinam Matris suae positus faciat impune, et
ccredat[b],
et
sequatur[8]
quidquid volet,
_______________
- ↑ ultra] sequitur caput, sed eras.
- ↑ credat] cedat ante correctionem
_______________