Page:FC 1042.djvu/408

From GATE
Revision as of 12:47, 23 June 2026 by Paulina Hampel (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 196v



adsistentiam realem, et veram Corporis Christi sub specie panis, et credentes concomitantiam[1] eius[2], transubstantiationem ipsius panis, et sic de sanguine sub specie[3] vini[4], et de concomitantiis animae, et corporis[5], et totius plenitudinis divinitatis[6], et de transubstantiatione ipsius vini, etc.[7] Exercemur praeterea in actibus colendi variis modis tale sacramentum non solum in spiritu, et internis[8] per fidem, et devotionem, sed etiam[9] actus latriae, tanquam ipse esset visibiliter in eodem loco. Insuper[10] exercemur circa sanctificationem nostram utendo tali cibo ad animae nostrae substentationem, fortificationem, illuminationem, consolationem, et omnimodam perceptionem thesaurorum coelestium[11]. Nimium igitur miseri sunt qui nolunt huic sacramento tanta deferre, quanta deferunt[12] propriae personae corporali ipsius Christi nihil enim minus nobis relictum est, quam fuit illud, quod datum est Apostolis in coena[13], quibus[14]

_______________

  1. concomitantiam] concomitantias MF
  2. eius] add. et MF
  3. specie] speciebus MF
  4. vini] add. adsistente MF
  5. animae et corporis] add. corporis et animaeMF
  6. divinitatis] add. eodem quoque modo MF
  7. ipsius vini, etc.] om. MF
  8. internis] intra nos MF
  9. etiam] add. per MF
  10. Insuper] Tertio MF
  11. coelestium] add. etc. MF
  12. deferunt] defferrent MF
  13. Apostolis in coena] in coena apostolis MF
  14. quibus] Eis MF