f. 162r
sem [possem] communicari in Christo, ibi igitur in missa sensi quod bona pars communicandi cum ipso est sentire ea, quae ipse
Sentire quae Christus sentiebat in passione
sentiebat in passione, non solum in
corpore[1],
sed in anima, in qua erat dolor propter animarum pericula aeterna, quae ipsis imminent et non solum propter aeterna, sed etiam propter pericula poenarum temporalium, maxime
autem[2],
quae sunt in Purgatorio.
Haec verba supradicta non fuerunt mihi sugesta, hic quantum ad intellectum, nec quantum ad memoriam quasi nova sed sensus ipse fuit novus et insolitus.
In Cathedra Sancti Petri dum essem in Missa et sentirem solitas quasdam amaritudines ex meis inperfectionibus nascentes, ego recepi responsum per satis bonam cogitationem, quod non deberem tanti facere tales
Imperfectiones nostrae contemptae evanescunt.
imperfectiones, nec ita esse attentus ad eas ut
prius contului[3]
quia contemnendo facile possunt evanescere, et
non [4]
saepe fiat ut illarum contemplatio sola me reddat illo modo imperfectum.
_______________