f. 159v
usque ad divisionem
animae[1]
et spiritus,
compagum quoque[2],
ac[3]
medullarum,
et discretorum cogitationum, et intentionum cordis
etc.[4]
Haec inquam habet divinus sermo, si per Spiritum Sanctum doceatur, et sug[g]eratur ad concipiendam spem maiorem contra omnia pericula viarum.
Ego hic sensi magnum desiderium, ut multi boni, et patientes, eas peragerent, quorum patientia, et orationes impetrarent a Deo gratiam pro caeteris post se
perfecturis[5],
et peregrinaturis.
In hoc die post missam dum considerarem[6] diversitatem spirituum, qui me frequenter agitarunt, et varium esse
fecerunt[7] circa possibilitatem faciendi fructum in Germania, ego notavi non
non adherendum verbis illius spiritus, qui omnia facit impossibilia etc.
esse adherendum[8] ullo modo verbis illius, qui omnia facit impossibilia, et semper adducit inconvenientia, sed potius verbis, et sensibus illius, qui ostendit possibilitatem, et
_______________