Page:FC 1042.djvu/325

From GATE
Revision as of 10:17, 18 June 2026 by Helen Godshall (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 155r



quam orationem ego incohaveram propter dolorem dentium, quo postea fui afflictus. Agebam igitur has[1] gratias huic virgini, quae potuit mihi facile[2] impetrare conservationem huius sanitatis, et petebam ut in futurum faceret[3], per intercessionem, et merita ipsius aput[4] Christum, quas[5] ego, et quilibet sociorum meorum possimus[6] conservari a morbis. conservari ab his, et caeteris omnibus morbis. Rogabam etiam hanc[7] sanctam, ut ipsa oraret pro nobis alios sanctos, et nunquam[8] iuxta ministerium, quod habent a Christo iuxta[9] curam fidelium, non solum quantum ad impetrandam[10] nobis virtutem[11], et salutem spirituum nostrorum, sed etiam in particulari quantum ad virtutes, et sanationes, et conservationes circa corpus, et partes corporis. Optabam itaque, ut unus aliquis mihi impetraret verbi gratia humilitatem, continuo[12] etiam[13] mei curam circa hoc habendo, alius patientiam,

_______________

  1. has] hic MF
  2. mihi facile] facile michi MF
  3. faceret] fieret MF
  4. aput] apud MF
  5. quas] quatenus MF
  6. possimus] possemus MF
  7. hanc] add. eamdem MF
  8. et nunquam] unumquemque MF
  9. iuxta] circa MF
  10. impetrandam] impe[t]randas MF
  11. virtutem] virtutes MF
  12. continuo] continue MF
  13. etiam] om. MF