Page:FC 1042.djvu/312

From GATE
Revision as of 16:09, 5 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 148v



Septuagesimae sub nocte[1] dum orarem mihi dimitti omnia mala mea, et maxime dum rogarem ne ullum[2] peccatum umquam permittatur in me accedere[3] propter demerita praeterita. Gaudium quod Deus et Mater et Sancti essent placati etc. Hic ego sensi magnam quandam consolationem, apprehendendo quodammodo gaudium, quod[4] Deus et Mater eius[5] et Sancti essent placati, et sese ipsi aliquibus, vel minimis signis tales ostenderent, videbantur tunc intra me esse quaedam verba Christi, et Virginis et nonnullorum Sanctorum mihi peculiarium, sed sentimentum tale erat magis de ipsis tamquam probabilibus[6] quam de praesentibus, quasi quod[7] diceret: O si sentires verba talis amici sancti, etc.

In die Sanctae Agnetis virginis gloriosae, ac Martiris, dum cogitarem, et sentirem varias necessitates hominum mortalium, in quibus plurimi non habent

_______________

  1. nocte] noctem MF
  2. ne ullum] ut nullum MF
  3. accedere] accidere MF
  4. quod] add. esset ei, cui MF
  5. eius] ipsius MF
  6. probabilibus] possibilibus MF
  7. quasi quod] iuxta verba quibus quis MF