f. 144r
possimus laudare et magnificare omnibus modis Christum Iesum Dominum nostrum.
Decima[1]
conditio in eo esse potest ut talis servus diligenter fugiat, et evitet omnes voluptates,
et[2]
recreationes, loca
conversationis[3]
et caetera omnia, quae ipsi impedimento esse
possunt[4]
ad recte faciendam voluntatem Domini sui, secundum hanc formam sumemus invocationem sanctorum Monachorum et Heremitarum qui se
abdicaverunt[5]
ab omnibus placitis suis, ut voluntatem Domini sui sibi ostensam
possint[6]
adimplere,
Undecima[7]
est ut
huiusmodi[8]
servus studeat omnibus modis esse mundus in se et ornatus ita ut possit amari a Domino suo, iuxta hoc invocabimus auxilium Vergenum sacrarum quae soli Christo sponso suo omnibus modis placere studuerant.
Duodecima[9]
ut si
_______________