Page:FC 1042.djvu/261

From GATE
Revision as of 11:09, 10 June 2026 by Paulina Hampel (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 123r



est, quod hactenus in distractionibus meis occurrit[1], quas habes[2] circa orationes meas. Distractiones inquam meas in[3] quibus abstrahor a bonis cogitationibus, et sentimentis (varius[4] enim ab iis[5] distrahor) quae[6] ab ocio spiritus, et ut ne sine fructu permaneam. Hanc igitur in hac materia notavi differentiam inter illud, quod his[7] diebus coepit esse, et illud, quod magis antea[8] frequens erat, quod videlicet antea[9] tempore preterito[10] ego ab extrinseco magis externo motore solitus sim revocari ex distractione ad ipsam (ut sic loquar) intractionem, ab extrinseco, inquam, ut puta; et[11] vi tentationum, malarum cogitationum, sine quarum verberibus non rediissem frequenter[12] gratia[13] redeundi ad eso[14]. Item ex remorsu conscientiae, ex timore, ex mul=

_______________

  1. occurrit] om. MF
  2. habes] habeo
  3. in] tam MF
  4. varius] raro MF
  5. iis] his MF
  6. quae] quam MF
  7. his] iis MF
  8. magis antea] antea magis MF
  9. antea] om. MF
  10. preterito] praeterito MF
  11. et] ex MF
  12. non ... frequenter] frequenter non rediissem et add. nec petiissem MF
  13. gratia] gratiam MF
  14. eos] cor MF