Page:FC 1042.djvu/253

From GATE
This page has not been proofread



f. 119r



dias [impedias] ipsum Deum, quo minus[1] sit attentus, et sollicitus. Notavi etiam quantum conveniret, ut dum tu celebras[2] officium tuum, considerares ex una parte tibi presentem[3] esse Deum, et bonum Angelum[4], qui notent[5], et ponderent[6] exactissime omnem profectum tuum, et omnem laborem, et ex alia parte inimicum Hominem, id est malum spiritum qui notet quecunque[7] errata committis, ut tandem aliquando accusare te[8] valeat.

Pridie diei Saturni[9] cum[10] celebrarem officium Sancti Cesarei[11] Martiris, qui mihi relictus fuerat[12], et circa hoc[13] inveni magnum sentimentum devotionis circa praedictum Sanctum Cesarium Martirem[14], licet non haberem quicquam proprii circa ipsius vitam, aut Martirium, tunc primum mihi[15] datum est intelligere per spiritum quod[16] bonum sit, si quis circa quodlibet festum

_______________

  1. minus] add. ipse MF
  2. celebras] oras MF
  3. presentum] praesentum MF
  4. Angelum] add. eius MF
  5. notent] notet MF
  6. ponderent] ponderet MF
  7. quecunque] quaecumque MF
  8. accusare te] te accusare MF
  9. Saturni] sancti Saturnini MF
  10. cum] quum MF
  11. Cesarei] Caesarii MF
  12. fuerat] add. etc. MF
  13. et circa hoc] ego MF
  14. Cesarium Martirem] Caesarium martyrem MF
  15. primum mihi] mihi primo MF
  16. quod] quam MF