Page:FC 1042.djvu/235

From GATE
This page has not been proofread



f. 110r



spirituales[1] amicos in hac vita ubi est status merendi habui etiam sentimenta quaedam[2] in quadam bona humilitate spiritus mei quo consolatus sum ex parte tanquam responso quodam su pro[3] mea continua siti et fame quam habeo ut possim servire Christo imitando ipsum circa animarum salutem verba ipsa quae aderant cum dicto sacramento[4] fuerunt in hanc sentimento spirituale[5] tu non sis dignus ut servias Christo ipsi qui Dominus dominantium est et si quidem non merearis occupari circa messem animarum. et[6] in hoc saltim[7] confortare quod possis invenire quod agas[8] propter Christum tamquam servus alicuius minoris Domini quam ipse est ut puta tu posses[9] Venerator esse alicuius privati Sancti aut potes servire animabus defunctorum est magnum negocium. servire animabus defunctorum quae torquentur in Purgatorio et hoc est unum magnum
_______________

_______________

  1. spirituales] speciales MF [p. 577]
  2. sentimenta quaedam] sentimentum quoddam MF
  3. su pro] super MF. The hand-written version has a clear dot above the "u." Perhaps the correct transcription is "sui pro"?
  4. sacramento] sentimento MF
  5. sentimento spirituale] sententiam: Si quidem MF
  6. et] om. MF
  7. saltim] saltem MF
  8. agas] hagas MF
  9. posses] potes MF