Page:FC 1042.djvu/111

From GATE
Revision as of 10:49, 6 December 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 48r


quaedam res[1], quam saepe antea[2] senseram hoc est qualiter res sit efficacissima, et[3] ad rem admodum pertinens Pro his, qui sunt in Purgatorio offerre Christo charitatem, et compassionem ex qua processit verbum illud in cruce Hodie mecum eris in paradiso. pro omnibus[4], quae in purgatorio sunt, quod quando Christum pro eis oro[5], repraesentetur ipsi, et offeratur charitas illa, et compassio ex qua verbum illud procedat[6], Hodie mecum eris in paradiso[I]; Anima enim fidelis, quae in Purgatorio est, recte esse potest in comparatione ad minimum, quoad plures earum constituta in maiori necessitate quam latro, cui praedicta verba dicta sunt, dum esset in Cruce, et Et generaliter 7 illa verba quae Christus dixit in cruce. generaliter septem illam Verba, quae Christus pendens in Cruce dixit quandoquidem incessanter ipsae animae proferunt similia illorum verba hoc est rogando pro inimicis in hoc


_______________

  1. quaedam res] cuiusdam rei MF
  2. antea] alias MF
  3. et] om. MF
  4. omnibus] animabus MF
  5. oro] oras MF
  6. procedat] procedebat MF


Cite error: <ref> tags exist for a group named "loci-notes", but no corresponding <references group="loci-notes"/> tag was found