Page:FC 1042.djvu/111

From GATE
This page has been proofread



f. 48r


quaedam res[1], quam saepe antea[2] senseram hoc est qualiter res sit efficacissima, et[3] ad rem admodum pertinens Pro his qui sunt in purgatorio offerre Christo charitatem et compassionem ex qua processit uerbum illud in cruce Hodie mecum eris in paradiso. pro omnibus[4] quae in purgatorio sunt, quod quando Christum pro eis oro[5], repraesentetur ipsi, et offeratur charitas illa, et compassio ex qua uerbum illud procedat[6], Hodie mecum eris in paradiso. Anima enim fidelis, quae in purgatorio est, recte esse potest in comparatione ad minimum, quoad plures earum constituta in maiori necessitate quam latro, cui praedicta uerba dicta sunt, dum esset in Cruce, et Et generaliter 7 illa verba quae Christus dixit in cruce. generaliter septem illam verba, quae Christus pendens in cruce dixit quandoquidem incessanter ipsae animae proferunt similia illorum uerba hoc est rogando pro inimicis in hoc


_______________

  1. quaedam res] cuiusdam rei MF
  2. antea] alias MF
  3. et] om. MF
  4. omnibus] animabus MF
  5. oro] oras MF
  6. procedat] procedebat MF