Page:FC 1042.djvu/110

From GATE
This page has been proofread



f. 47v


In festo Sanctorum Martyrum Cyriaci, Largi et Smaragdi, ego habui desiderium magnum, ut Dominus noster vellet mihi[1] per[2] merita Vitae, Passionis, et gloriosae resurrectionis[3] suae, quod missa valeret efficaciter animabus mortuorum in Purgatorio commorantibus sic ac si ego offerrem eam cum omnibus desideriis, orationibus, suspiriis, angustiis, et gratiarum actionibus[4], quibus in purgatorio indiget unaquaequae ipsa animarum ipsarum[5], et non potens nec merens ego huiusmodi gratiam, quod sacrificium, et intercessio Sanctorum, beatorum, et praecipue eorum, quorum sollemnitas eo die celebratur[6] id suppleret[7].

Eodem die venit mihi in memoriam[8]


_______________

  1. mihi] add. concedere MF [p. 528]
  2. per] propter MF
  3. gloriosae resurrectionis] gloriae MF
  4. actionibus] add. etc. MF
  5. quibus ... ipsarum] quae opus habet unaquaeque animarum in purgatorio pro se ipsa non potens perfici in illis ad sui ipsius remedium: hoc inquam quod dico erat desiderium quoddam quod mihi erat ut Dominus noster daret mihi sentire pro unaquaque earum, juxta posse, tantum ac eae ipsae sentiunt in cogitatione propriorum peccatorum, beneficiorum a Deo acceptorum, etc. MF
  6. celebratur] celebrabatur MF
  7. suppleret] suppleat MF
  8. memoriam] mentem MF