Page:FC 1042.djvu/42

From GATE
Revision as of 10:54, 15 November 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 13v


contulit fecit professionem votorum memorabile beneficium ut facerem scilicet in octava Visitationis dominae nostrae solemnia vota meae Professionis mitteremque ea ad nostrum[1] Ignatium qui erat electus praepositus, feci autem hanc professionem Ratisbonae in Altari[2] maiori[3] dominae nostrae quae dicitur capela vetus[4], in[5] multa consolatione spirituali et fortificatione animae meae in abnegatione bonorum iam abnegatorum, voluptatumque carnis iam relictarum ac[6] humilitatis in subiectione et abnegatione omnimodae[7] propriae voluntatis[8] sunt autem vota de castitate de[9] paupertate et obedientia Praeposito societatis, aliud est[10] votum obedientiae quo promittimus omnes Summo Pontifici quantum ad missiones, feci autem professionem hanc coram Sancto[11] Sacramento dum vellem communicare cuius forma est sequens. Forma Votorum. Ego Petrus Faber promitto et voveo domino Deo nostro et nostrae dominae et omnibus sanctis coelestibus


_______________

  1. nostrum] magistrum MF
  2. Altari] altare MF
  3. maiori] add. ecclesiae MF
  4. capela vetus] Capellae veteris MF
  5. in] cum MF
  6. ac] et MF
  7. omnimodae] omnimoda MF
  8. voluntatis] add. ad omnia. Recepi, inquam, novam fortitudinem et novam cognitionem, sentimentaque magna bonae voluntatis. MF
  9. de] om. MF
  10. est] etiam MF
  11. Sancto] Smo MF