Page:FC 1042.djvu/490

From GATE
Revision as of 12:16, 24 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 237v



ex minimis Christi te expectare facit? numquid tibi[1] hinc[2] minor ex Deo retributio proventura est? Quoties tu ipse facis Iesum stare ad ostium tuum et tamen vis, ut ipse non defatigetur, utque non poeniteat ipsum hoc fecisse? Vis ipsum non posse irritari? non posse reddi impatientem? non esse tibi avarum[3]? esto[4] tu talis erga eius minimos. Fac ipse id, quod nosci, eum facturum esse, siquidem[5] humanitas eius in carne[6] visibiliter, et localiter esset. Hic redibat in me illa frequens devotio, quam mihi Dominus dedit erga singulas animas, et redibat voluntas patiendi pro animabus etc. voluntas omnibus modis patiendi et laborandi pro ipsis, non solum universaliter, aut generaliter (id quod magis[7] laboriosum, et magis honorificum est) sed singulariter imitando illum, qui totus est cuiuslibet animae, et pro qualibet vixit totam[8] vitam suam et[9] pro Christus totes cuilibet animae etc. qualibet[10] est passus et mortuus etc.[11]

_______________

  1. tibi] om. MF
  2. hinc] hic quam illic MF
  3. non ... avarum] aut amarum tibi MF
  4. esto] add. igitur et MF
  5. siquidem] si MF [p. 690]
  6. carne] add. visibili MF
  7. magis] minus MF
  8. totam] omnem MF
  9. et] om. MF
  10. qualibet] eaque MF
  11. etc.] om. MF