Page:FC 1042.djvu/459

From GATE
Revision as of 13:09, 18 March 2025 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 222r



dum [timendum] est[1], ne Deus multos nobis conservet instruendos, ac de salute sua admonendos. Festinemus crescere multis. Multi ubique nos expectant, festinemus igitur crescere cunctis, et eisdem bene praeparari. Sanguis martirum nos invitat. Sanguis multorum martirum nos invitat ad eas gentes[2], apud quas, et pro quarum salute ipsi mortui sunt. Utinam igitur aliquando tandem aliqui ex nostra Societate occasionem, et animum habeant visitandi trans mare Oceanum[3] illos, quibus ipsi[4] Martires se seminarunt. Sancti[5] Martires sese seminarunt in salutem. Ipsi enim erant verba viva ipsius Dei, et Christi, et ideo dum non potuerunt invenire terram, quae caperet verba Evangelii, ipsimet tamquam grana optima mori voluerunt, ut inde si nondum collectus est fructus, aliquando tamen colligi per aliquos veros[6] operarios possit.

In die Sanctorum Martirum Fabiani, et Sebastiani, quo tempore Conimbriae[7] aderat maxima aquarum inundatio, multis modis nociva non solum pro nascentibus[8], sed etiam domibus, et rebus domesticis. Hoc die inquam

_______________

  1. est] om. MF
  2. gentes] add. [curandas] MF [p. 675]
  3. trans ... Oceanum] marochianos MF
  4. ipsi] isti MF
  5. Sancti] quinque MF
  6. veros] add. Christri MF
  7. Conimbriae] Conimbricae MF
  8. pro nascentibus] praenascentibus MF