f. 217v
In missa sentire in corde Jesus venturum.
desiderio, ut ego in missa possem videre,
et[1]
sentire in corde meo Jesum ad me venturum in
sacramentum[2].
Agnoscebam plane ipsum ad me venisse nimium saepe absque hoc, quod ipsum viderem venire.
Rogavi igitur Deum, Virginem, et Sanctos
aliquos[3],
ut mihi, et omnibus fratribus meis, omnibusque communicaturis liceret videre ipsum venientem, proindeque revereri decenter, praepararique ipsi cum
magna[4]
aliqua expectatione.
Dum etiam induerer ornamentis
sacris[5],
hortatus sum me ipsum ad compositionem illam, quam debet habere, qui videt Jesum ad se
venientem[6].
Sic Petrus alicubi ipsum vidit, dum diceret:
"Exi a me
quia
homo[7]
peccator sum"[I].
Elisabet[h]
similes quoque[8]
aliqua ex parte oculos habuit, cum diceret:
"Unde
hoc[9],
ut veniat mater domini mei ad me?"[II]
Maria autem mater Dei tunc maxime vidit Jesum ad se venientem cum dixit:
"Ecce Ancilla
Domini[10]
fiat mihi secundum verbum
tuum[11]"[III].
Jesum mater detinuit in longa obedientia sub=
_______________
_______________
- ↑ et] ac MF
- ↑ sacramentum] sacramento MF
- ↑ aliquos] aliquot MF
- ↑ magna] digna MF
- ↑ sacris] add. consideravi et MF
- ↑ venientem] add. Joannes vere animadvertit, apertisque oculis vidit Jesum ad se venientem MF
- ↑ homo] om. MF
- ↑ similes quoque] quoque similes MF
- ↑ hoc] add. mihi MF
- ↑ Domini] add. etc. MF [p. 671]
- ↑ fiat ... tuum] om. MF