Page:FC 1042.djvu/71

From GATE
Revision as of 15:37, 20 November 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
This page has been proofread



f. 28r


tionem [devotionem] circa in renouatione uotorum. uota mea, petendo gratiam a Deo Patre, pro perseuerantia, et continuo augmento castitatis, qua debeat refrenari[1] caro[2], et fortificari contra suas fragilitates, quae maxime cognoscuntur in[3] ipsis concupiscentijs carnalibus, filio committebam curam obedientiae meae, qui et ipse factus obediens[4] usque ad mortem, spiritui sancto commendabam uotum paupertatis, orans ut me semper uellet[5] conseruare in affectu paupertatis ita ut nunquam relinquerem eius affectum, rogabam[6] ut omnes[7] tres potentiae semper crescerent in cognitione memoria, et affectionibus conformiter ad supradicta uota, et quod ad hoc Pater mihi influeret potentiam suam, in qualibet earum habendo specialem curam meae memoriae, filius uero


_______________

  1. refrenari] reaedificari MF
  2. caro] add. victa MF
  3. in] ex MF
  4. obediens] add. est MF
  5. uellet] velit MF [p. 514]
  6. rogabam] add. etiam MF
  7. omnes] add. meae MF