Cap. 11
v. 28
in hur chaldeorum. Hieronymus in quaestionibus hebrai
cis sequitur fabulam hebraeorum, qui per Hur in
telligunt ignem. tamen josephus dicit esse
urbem. et 70 verterunt xorai regione:
et nostra versio habet in Hur.
v. 29
patris Melchae, et patris jescchae. jescam
esse Saram docent Hieronymus et josephus
v. 30
sterilis / nota sterilem dici quasi eradicatum a
verbo עָקַר eradicare. quia filium esse radix
patris, vide jesai. 11[,10] radix jesse, qui exsur
get regere gentes. Apocal. 5[,5] radix David
dicitur autem filius radix patris, non quatenus
radix producit ramos, sed quatenus ab
arbore producitur, et extenditur, et simul arborem
sustentat. filius enim a patre producitur, etiam
mortuo patre memoriam eius, et nome, et quasi
vitam sustentat.
Cap. 13
v. 9
si tu ad sinistram ego ad dexteram. Hinc
nata est consuetudo ut notat Augustinum l. 16
civit. ut maior dividat, minor eligat.
---page break---