Page:APUG 0385-B.pdf/52

From GATE
This page has not been proofread


Cap. 11


v. 28

in hur chaldeorum. Hieronymus in quaestionibus hebraicis
sequitur fabulam hebraeorum, qui per Hur in
telligunt ignem.[1] tamen josephus dicit esse
urbem.[2] et 70 verterunt xorai regione:
et nostra versio habet in Hur.

v. 29

patris Melchae, et patris jeschae. jescam
esse Saram docent Hieronymus[3] et josephus.[4]

v. 30

sterilis / nota sterilem dici quasi eradicatum a
verbo עָקַר eradicare. quia filium esse radix
patris, vide isai. 11 radix jesse, qui exsur
get regere gentes.[5] Apocal. 5 radix David[6]
dicitur autem filius radix patris, non quatenus
radix producit ramos, sed quatenus ab
arbore producitur, et extenditur, et simul arborem
sustentat. filius enim a patre producitur, etiam
mortuo patre memoriam eius, et nomen, et quasi
vitam sustentat.

Cap. 13

v. 9 si tu ad sinistram ego ad dexteram. Hinc
nata est consuetudo ut notat Augustinum liber 16
de civitate Dei. ut maior dividat, minor eligat.


---page break---

  1. pro eo, quod legimus in regione Chaldaeorum in hebraeo habet in ur Chesdim, id est in igne Chaldaeorum. tradunt autem Hebraei ex hoc occasione istius modi fabulam quod Abraham in ignem missus sit, quia ignem adorare noluierit, quem Chaldaei colunt, et Deo auxilio liberatus de idolatriae igne profugerit, Catena in Genesim, 168v.
  2. Flavii Josephi opera, 13.
  3. Catena in Genesim, 168v.
  4. Flavii Josephi opera, 13.
  5. Isa 11,10.
  6. Rev 5,5.