f. 13v
contulit memorabile beneficium ut facerem scilicet in octava Visitationis dominae nostrae solemnia vota meae Professionis mitteremque ea ad nostrum[1] Ignatium qui erat electus praepositus, feci autem hanc professionem Ratisbonae in Altari[2] maiori[3] dominae nostrae quae dicitur capela vetus[4], in[5] multa consolatione spirituali et fortificatione animae meae in abnegatione bonorum iam abnegatorum, voluptatumque carnis iam relictarum ac[6] humilitatis in subiectione et abnegatione omnimodae[7] propriae voluntatis[8] sunt autem vota de castitate de[9] paupertate et obedientia Praeposito societatis, aliud est[10] votum obedientiae quo promittimus omnes Summo Pontifici quantum ad missiones, feci autem professionem hanc coram Sancto[11] Sacramento dum vellem communicare cuius forma est sequens. Forma Votorum. Ego Petrus Faber promitto et voveo domino Deo nostro et nostrae dominae et omnibus sanctis coelestibus
_______________
- ↑ nostrum] magistrum MF
- ↑ Altari] altare MF
- ↑ maiori] add. ecclesiae MF
- ↑ capela vetus] Capellae veteris MF
- ↑ in] cum MF
- ↑ ac] et MF
- ↑ omnimodae] omnimoda MF
- ↑ voluntatis] add. ad omnia. Recepi, inquam, novam fortitudinem et novam cognitionem, sentimentaque magna bonae voluntatis. MF
- ↑ de] om. MF
- ↑ est] etiam MF
- ↑ Sancto] Smo MF