Page:FC 1042.djvu/501

From GATE
Revision as of 10:26, 12 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 243r



adiutorium illarum trium natiuitatum benediceretur. Data est mihi autem sic[1] satis magna deuotio. Die autem eiusdem mensis[2] XIIa[3] hora quarta ad uesperum obijt eadem Principissa, cuius anima requiescat in sancta pace etc.[4]

In die exaltationis Sanctae Crucis dum irem celebratum, et quidam me in uia alloqueretur petens[5] ut uellem ipsius confessionem audire, ut expurgari posset. esse scopam Christi pro conscientijs mundandis etc. Ego respondi me optare esse Christi scopam pro illius[6] conscientia mundanda[7]. Hic igitur coepit in me desiderium hoc, ut[8] essem[9] Christi scopa[10], ex quo[11] factum est ut haberem uarias circa hanc sententiam interpretationes, quibus optabam appropinquari[12] ipsi scopae, qua domus emundatur, in hoc maxime quod semper relinquor miser, et immundus in aliorum emundatione et quod contraho uarias

_______________

  1. sic] hic MF
  2. mensis] add. Julii MF
  3. XIIa] duodecima et add. sub MF
  4. etc.] om. MF
  5. petens] add. ex me MF
  6. illius] ipsius MF
  7. mundanda] emundanda MF
  8. ut] add. incipiam MF
  9. essem] esse MF
  10. scopa] add. et dici MF
  11. ex quo] Sicque MF
  12. appropinquari] appropiari MF