Page:FC 1042.djvu/496

From GATE
Revision as of 11:07, 9 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 240v



Jesus Christus Dominus noster nihil ociosum permisit esse, non aspectum rerum, non auditum ullius uocis[1], nec illud ociosum fuit, quod ad quaedam loca deuerteret, aut[2] ad quosdam homines oculos diuexerit[3], quod nunc in terra, nunc in mari, nunc domi, nunc foris, nunc inter homines, nunc solus esse uoluerit[4]. Ipsius stare, ipsius sedere, ipsius ambulare, ipsius comedere, ipsius[5] dormire, etc., ociosa enim non fuerunt, nos igitur non sinamus ociosum esse, quando[6] ad unum quemlibet[7], quacumque occasione accesserimus, siue ad uisitandum, siue ad confitendum, siue[8] ad commedendum, siue ad quoduis nogotium spirituale peragendum[9] adducti fuerimus.

Remedium etc. Unum efficax remedium hic notato circa[10] tentationes carnales[11], occasionaliter occurrere solentes[12] illis, qui transeunt[13] per diuersoria, et per domos saecularium

_______________

  1. uocis] add. sed MF
  2. aut] quod MF
  3. diuexerit] direxerit MF
  4. uoluerit] noluerit MF
  5. ipsius] om. MF
  6. quando] quod MF
  7. quemlibet] add. uel praetereundum uel uidendum MF
  8. siue ... siue] add. minus autem si MF
  9. siue ... peragendum] uel ad aliis conuiuendum aliquo MF
  10. circa] contra MF
  11. carnales] add. quae MF
  12. solentes] solent MF
  13. transeunt] om. MF