f. 232v
meis, qui meam uoluntatem et meum judicium pro regula habent in his, quae sunt bona, uel indifferentia, quique parati sunt subesse superiori suo,
quamuis[1]
imperfecto uolentes abnegare semetipsos in omnibus.
Ego igitur[2]
ita feci semel cum essem Parisijs, et mihi aliqua imperaret Pater Ignatius, cui solebam respondere patriam non ferre quaedam, quae sibi uidebantur.
Hoc
ego[3]
proponebam apud me ad respondendum
primo Patri[4],
mera tentatio.
licet non fecerim, intelligens esse meram tentationem, et Infirmitatem spiritus subesse in talibus uerbis, sed et falsitatem.
Hic datum est
noscere[5]
quod sim ego, et fuerim hactenus debilis in ferendis reprehensionibus.
Superiorum reprehensiones.
Superiorum enim reprehensiones me nimium saepe in superbiam recalcitrandi erexerunt,
et[6]
minus humilem minusque subiectum
fuerunt[7]
Inferiorum aut aequalium.
Inferiorum uero aut aequalium correctiones me nimium deiecerunt.
Det Deus gratiam seruandi in omnibus modum, et gradum meum
_______________