f. 231v
et
in[1]
effectum.
Deus ab aeterno proposuit propitiatorem Iesum Christum, sed ante hunc diem Verbum non est factum caro.
Conceptus nostri fiant opera et facto benedicti.
Conceptus Patris hoc die factus est caro.
Fiant ergo conceptus nostri
opere[2],
et[3]
facto[4]
benedicti[5],
sive fructus benedictus.
Det Deus in singulis verbis, et actionibus, in quibus versamur, et exercemur novum aliquem modum proficiendi, hic incipiamus.
Optabam reprehendi.
Optabam[6]
reprehendi a quacumque persona, sive sit supra te, sive sub te, sive a destris,
sive a[7]
sinistris tuis.
Item in quocumque tempore, id est sive sit laetus, sive
sit[8]
tristis,
si[9]
calidus,
sive[10]
frigidus, in qualibet tua imperfectione, aut defectu, vero,
vel apparenti: nec imponas modum reprehensori tuo, sed optes, ut ipse eum modum servet, qui te maxime possit affligere.
Haec dixerim considerando fructum eius, qui reprehenditur, aut corripitur, aut emendatur.
_______________