f. 231v
et
in[1]
effecta.
Deus ab aeterno proposuit propitiatorem Jesum Christum, sed ante hunc diem Verbum non est factum caro.
Conceptus nostri fiant opera et facta benedic.
Conceptus Patris hoc die factus est caro.
Fiant ergo conceptus nostri
opere[2],
et[3]
facto[4]
benedicti[5],
siue fructus benedictus.
Det Deus in singulis uerbis, et actionibus, in quibus uersamur, et exercemur nouum aliquem modum proficiendi, hic incipiamus.
Optabam reprehendi.
Optabam[6]
reprehendi a quacumque persona, siue sit supra te, siue sub te, siue a destris,
siue a[7]
sinistris tuis.
Item in quocumque tempore, id est siue sis laetus, siue
sit[8]
tristis,
si[9]
calidus,
siue[10]
frigidus, in qualibet tua imperfectione, aut defectu, uero,
ut[11]
apparenti, nec imponas modum reprehensori tuo, sed optes, ut ipse eum modum seruet, qui te maxime possit affligere.
Haec dixerim considerando fructum eius, qui reprehenditur, aut corripitur, aut emendatur.
_______________