Page:FC 1042.djvu/461

From GATE
Revision as of 09:49, 23 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 222r



perdebantur, petebam autem ut parceret eis, quasi omnia illa bona pertinerent ad personas tam pias, et deuotas, quam fuerat sanctus ille Monachus pro cuius anima celebrabam, aut quasi omnia pertinerent ad Sanctos qui sunt in Coelis. Hic uenerunt in mentem quaedam desideria quorumdam Sanctorum, ubi[1] sensi nobis magnam operam dandam esse, ut non solum Dei uoluntates per nos impleantur, sed illae etiam, quas constat fuisse a Deo in sanctis eius. Sed et illud magnopere cupiui, uidelicet, ut nos ipsi, qui uiuimus, demus operam[2] sanctis desiderijs adimplendis circa Dei honorem, puta circa animarum salutem, et circa nostrum[3] spiritualem profectum. Hinc factum est ut mihi datus sit pius quidam ausus petendi a[4] Deo, ut adimpleantur quaedam mea (quae ipsius sunt) circa restitutionem Germaniae desideria, et circa reductionem

_______________

  1. ubi] add. ego MF
  2. operam] add. alter alterius MF
  3. nostrum] add. ipsorum MF
  4. a] ex MF